Hľadaný výraz: Lv 11,29-38, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, 30 mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon: 31 omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. 33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. 34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. 35 Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. 36 Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37 Si ceciderint super sementem, non polluent eam; 38 sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.

1

mail   print   facebook   twitter